- PHARMACI
- PHARMACIdicebantur olim οἱ τὰς πόλεις καθαίροντες, qui Urbes lustrabant. Eustathius ad Odyss. χ. Ο῞τι δε καὶ δἰ αἵματος ἦν κάθαρσις, αἱ ἱςτορίαι δηλοῦσιν, ὁποῖα καὶ ἡ τῶ φονἐων. οἳ αἵματι νιπτόμενει καθάρσιον ἕιχον αὐτὸ. λέγονται δὲ οἱ περὶ τὴν τοιαύτην τέχνην καὶ μάλιςτα οἱ τὰς πόλεις καθαίροντες Φάρμακοι. Scilicet sanguine abluebant hi Pharmaci eos, qui lustrabantur. Sic homicida, qui alium casu fortuitô necaverat, lege Solonis, annum extra fines exulare iussus, placatô aliquô ex occisi cognatis, reverti poterat, peractis sacris et καθάρσει, seu lustratione, quae fiebat per Pharmacos, uti docet Sam. Petitus Commentar. in LL. Atticas Lib. VII. tit, 1. de Sicariis. Lex inter alia sic habet, apud Demosthenem in Aristocrataea, Τὸν ἀλόντα ἐπ᾿ ἀκουσίῳ φόνῳ εν ενιαυτῷ ἀπελθεῖν τακτὴν ὁδὸν, καὶ φεύγειν ἕως ἂν αἰδέσηταί τινα τῶ εν γένει τοῦ πεπονθότος. ἥκειν δὲ καὶ θῦσαι καὶ καθαρθῆναι, Qui alium casu fortuitô nec âssit, in annum deportator, donec aliquem e cognatis occisi placârit, revertitor vero peractis sacris et lustrationibus. Nempe talis deportabatur in annum; intra quod tempus oportebat eum αἰδεῖςθαι, placare, aliquem cognatum defuncit, quam αἰδεσιν sequebatur κάθαρσις. Quod etiam observabant, cum dominus occidisset servum suum; quamvis enim nemo ab illo poenas repeteret, ex his tamen legibustenebatur ἀπέχεςθαι ὁσίων καὶ ἱερῶν καὶ καθαρθῆναι, ubstinere a sacris et lustrari etc. Ibidem. Vide quoque infra Thargelia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.